Versione di Libro 2 – Parti 31 e 32 di "De Bello Gallico" di Cesare.

Ubi vero moveri et adpropinquare moenibus viderunt, nova atque inusitata specie commoti legatos ad Caesarem de pace miserunt, qui ad hunc modum locuti: non se existimare Romanos sine ope divina bellum gerere, qui tantae altitudinis machinationes tanta celeritate promovere et ex propinquitate pugnare possent, se suaque omnia eorum potestati permittere dixerunt. Unum petere ac deprecari: si forte pro sua clementia ac mansuetudine, quam ipsi ab aliis audirent, statuisset Atuatucos esse conservandos, ne se armis despoliaret.
Tipologia di contenuto: 
Appunti
Materia: 
Professore/Autore: 
Cesare

Commenti

Aggiungi un commento

Accedi o registrati per inserire commenti.