Versione di Libro 2 – Parti 33, 34 e 35 di "De Bello Gallico" di Cesare.

Sub vesperum Caesar portas claudi militesque ex oppido exire iussit, ne quam noctu oppidani a militibus iniuriam acciperent. Illi ante inito ut intellectum est cosilio, quod deditione facta nostros praesidia deducturos aut denique indiligentius servaturos crediderant, partim cum iis quae retinuerant et celaverant armis, partim scutis ex cortice factis aut viminibus intextis, quae subito ut temporis exiguitas postulabat, pellibus induxerant, tertia vigilia, qua minime arduus ad nostras munitiones ascensus videbatur, omnibus copiis repente ex oppido eruptionem fecerunt.
Tipologia di contenuto: 
Appunti
Materia: 
Professore/Autore: 
Cesare

Aggiungi un commento

Accedi o registrati per inserire commenti.